Home Prior Books Index
←Prev   2 Corinthians 13 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

13:1  ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
13:2  praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
13:3  an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
13:4  nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
13:5  vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis
13:6  spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
13:7  oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
13:8  non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
13:9  gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
13:10  ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem
13:11  de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
13:12  salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes